monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 9, 3, 11
HISPO ROMANIUS erat natura qui asperiorem dicendi viam sequeretur; itaque hoc colore egit, ut inveheretur tamquam in malum patrem et diceret crudeliter exponentem, perfide recipientem: in hoc, inquit, repetit, non quia habere vult sed quia eripere; irascitur mihi, quod duos educavi, quod indicavi. et cum descripsisset saevitiam exponentis, adiecit: etiamnum mihi videtur eiusdem animi, eiusdem duritiae, quia nihil putat se debere ei, qui liberos suos educavit. durus est pater, crudelis est; nolite credere ex illa feritate tam subitam mutationem. sinite me in filio uno non experiri. Dixerat in hac controversia (CESTIUS) in illa quaestione, qua dicebat se nequaquam vim adhibuisse: quid ergo? quis adhibuit vim? tu tibi. non est quod dicat aliquis: 'quis sibi ipse vim adhibet? ' solet fieri: ecce ego ipse mihi nocui. et illud dixerat: placet mihi in inritum revocari quae gesta sunt; quid do, ne indicaverim?